ADORO TE DEVOTE

El link para descargar gratis está al final, debajo de los detalles del libro.


ADORO TE DEVOTE
 

+ Adoro te, devote, latens déitas, quæ sub his figúris vere látitas. Tibi se cor meum totum súbiicit, quia te contémplans totum déficit
+ Visus, tactus, gustus in te fállitur, sed audítu solo tuto créditur; credo quidquid dixit Dei Fílius: nil hoc verbo veritatis vérius
+ In Cruce latébat sola déitas, at hic latet simul et humánitas; ambo tamen credens atque cónfitens, peto quod petívit latro poenitens
+ Plagas, sicut Thomas, non intúeor, Deum tamen meum te confíteor; fac me tibi semper magis crédere, in te spem habére, te dilígere
+ O memoriále mortis Dómini! Panis vivus, vitam præstans hómini; præsta meæ menti de te vívere, et te illi semper dulce sápere
+ Pie pellicáne, Iesu Dómine, me immundum munda tuo sánguine: cuius una stilla salvum fácere totum mundum quit ad omni scélete
+ Iesu, quem velátum nunc aspício, oro, fiat illud quod tam sítio; ut te reveláta cernens fácie, visu sim beátus tuæ gloriæ Amen
 
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memoriam reliquísti, tríbue quæsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerari, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiamus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. (Amen)
[Inicio]
 

Adoro te devote.pdb

Vota si te ha resultado útil


Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *